- PARIS
- I.PARISRex Galliae, annô fere ante Romam conditam 660. Hic urbem Parisiensem, omnium florentissimam condidit, ac de suo nomine vocavit, Maneth. et Ann. in Comment. eiusdem.II.PARISVide quoque Alecander, Iohannes, Iulius, Matibaeus.III.PARISidis, Priami et Hecubae fil. aliô nomine Alexander dictus, cuius matri, cum illase facem ardentem pareresom niâsset, coniectores responderunt, Fore, ut filius, quem in utero gestabat, causa esset excidii Troiani. Quâ re cognitâ, Priamus puerum, ubi primum fuit natus, Archelao servo exponendum tradidit. Contra Hecuba cum maternô affectu, tum in fantuli formâ commota, curavit, ut furtim nutriretur a pastoribus in Idâ monte. Ubi cum adolevisset, Oenonen Nympham amavit, et compressit, suscepitque ex ea duos filios. Porro cum in dirimendis controversiis esset aequissimus, maximam iustitiae famam sibi comparavit, adeo ut ortâ inter Deas, Iunonem, Palladem, et Venerem disceptat ione de formae praestantiâ, propter aureum malum a Discordia ad Pelei nuptias illatum, in quo scriptum erat; Detur pulcherrimae, iudex sit constitutus. Quas cum vidisset nudas sententiam tulitsecundum Venerem, quae pulcherrimam feminarum illi promiserat, neglectô regnô, quod pollicebatur Iuno, et contemptâ, quam Pallas offerebat, sapientiâ. Propert. l. 2. El. 2. v. 13.Cedite iam Divae, quas pustor viderat olimIdaeis tunicam ponere verticibus.Ovid. l. 1. de Art. Am. v. 247.Luce Deas, caeloque Paris spectavit aperto,Cum dixit Veneri; Vincis utramque Venus.Coluthus in de Helenae raptu:——— Αὐταὶ γὰρ ἐθηήσαςθε μολοῦσαιΙ᾿δαίους δικάρηνον ἐπὶ πρηῶνα Φαλάκρης,Καὶ Πάριν οἰπόλοισιν ἐφεδριόωντα θοώκοις,Καὶ Χαρίτων βασιλείαν ἀγαλλομένην Α᾿φροδίτην.Praeterea cum esset fortissimus, in agonali certamine, quod ad Troiam agebatur, cum alios omnes superavit, tum ipsum etiam Hectorem, qui cum aegre ferret a pastore se esse superatum, gladiumque in eum stringeret; Paris illi aperuit, se eius fratrem esse germanum, quod et allatis crepundiis probavit. Sic igitur cognitus a patre receptus est. Deinde constructis viginti navibus, sub specie legationis, ad repetendam Hesionem, in Graeciam missus est, ubi a Menelao hospitiô est receptus. Verum cum ille necessariâ de causâ in Cretam navigare cogeretur, Paris sibi occasionem rei bene gerendae oblatam ratus, Helenam, quam mutuo amore deperiebat, rapuit, et in Asiam abduxit. Herodotus tamen auctor est, in Graeciam venisse, absente Menelaô, Helenaeque pulchritudine, captum, Spartam expugnâsse, illamque etiam renitentem, et omnes regios thesauros rapuisse, et ob id postea Helenam a viro recipi meruisse. Propert. l. 2. El. 15. v. 13.Ipse Paris nudâ fertur peritsse Lacaenâ,Cum Menelaeo surgeret ethalamo.Horat. l. 1. Od. 15. v. 1.Pastor cum traheret per freta navibus.Idaeis Helenam persidus hospitam.Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 5.Talis ab armiferis Priameius hostes Amyclis,Candida cum raptâ coniuge vela dedit.Stat. in Achilleide, l. 1. v. 20.Solverat Oebalio classem de litore pastorDardanus, ineautas blande populatus Amyclas.Ex hoc raptu secutum est bellum Troianum, in quo singulari certamine cum Menelao Paris congressus, cum pene vinceretur, a Venere pugnae subtractus est. Postremo Hectore ac Troilô fratribus occisis, cum ipse, sumptô arcu et sagittis, quibus plurimum valebat, Achillem, sub praetextu desponsandae Polyxenae sororis, in templo Thymbraei Apollinis interfecisset, ipse quoque a Pyrrho, sive (ut aliorum est opinio) a Philoctete occisus est, post cuius mortem Helene Deiphobo nupsit. Hunc Homerus ubique parum strenuum inducit, amoribusque ac citharae, quam tractandis armis aptiorem. Unde est illud apud Ovidium in Epistola Helenes 17. v. 254.Bella gerant alii, tu Pari, semper ama.Nic. Lloydius. Apud Homerum perpetuo Alexander audit, si fides habenda Thomae Dempstero Paralipom. in Ioh. Rosini Antiq. l. 3. c. 18. ubi ostendit, Homerum alia apud Dcos, alia apud homines, nomina nonnullis imponere: Carolô Sigoniô, unum nomen esse, alterum cognomen, contendente, de Nom. Rom. c. 1. Alias Πάρις Il. γ. v. 437. ζ. v. 503. μ. v. 93. ν. v. 660. ο. v. 341. χ. v. 359. Πάριος Il. γ. v. 325. Πάριν Il. ξ. v. 280. ν. v. 490. ω. v. 249. Δύσπαρις quoque Il. γ. v. 39. et ν. v. 769. reperitur. Lyram is callentissime pulsabat. Aelian. Var. Histor. l. 9. c. 38. Προσελθὼν τὴν λύραν ἐδείκνυ Α᾿λεζάνδρου, Accedens lyram ostendit Alexandri. Vide locum et con er cum Plut. in Alexandro: utrobique enim narratur, Alexandrum M. Ilium venisse, et curiose singula lustrâsse, atque inter alia, cum Paridis ei ostenderetut lyra, dixisse: Maioris facerem, si lyram Achillis ostenderetis; potius enim mihi foret gratiusque, virorum fortium laudibus cantandis idoneum videre instrumentum, quam eam lyram, quae aceinebat feminis captandis demulcendisque apta carmina. vide Hadr. Iunium in Adagiis suis c. 546. Interim ille sive Δύσπαρις sive Paris, ille Veneris praesidiô ferox, grataque feminis Imbelli citharâ carmina dividens, ut Horatius de eo l. 1. od. 15. v. 13. 15. quod mireris, divinis honoribus: quod stupeas, Therapnis Laconicis, cultus est. Inter Laconum namque Heroas, Hyacinthum Pausan. in Lacon. Agamemnonem, ex Staphylo Clem. admon. ad Gentes: Astrabacum idem: Menelaum, Athenag. initio Apolog. pro Christ. Menelaum, Paridem ac Deiphobum, Aeneas Gazaeus numerat in Theophrasto, apud Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idololatriae l. 1. c. 13. p. 101. Eius simulacrum ex aere, inter opera Euphranoris, miris laudibus evehitur a Plinio l. 35. c. 8. Euphranoris Alexander Paris est; in quo laudatur, quod omnia simul intelliguntur, iudex Dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector.IV.PARIShistrio, Libertus Domitiae, Neronis amitae, qui solebat Neronis luxus intendere cenae tempore, eiusque animum demulcere, Cornel. Tacitus, l. 13. Annal. c. 19. 22. 27. Tranquillus c. 3. 10. et in Neron. c. 54. ait, a Domitiano eum fuisse interfectum, quasi gravem adversarium. Idem scribit, Domitianum uxorem repudiâsse Paridis histrionis amore perditam. Eum intelligit Iuvenalis, cum ait Sat. 7. v. 90.Quod non dant proceres, dabit histrio. —Quem alibi palam nominat; ut Sat. 6. v. 87.Utque magis stupeas, ludos, Paridemque reliquit.Et Satyrâ proximâ, v. 87. de Papinio Statio:Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.Eius instigatione Iuvenalis a Domitiano ab urbe in Aegyptum missus est. Vide Iuvenalis. Paridis epitaphium apud Martialem, l. 11. Epigr. 14. tale exstat:Quisquis Flaminiam teris, viator,Noli nobile praetertre marmor.Urbis deliciae salesque Nili,Ars et gratia, lnsus et voluptas,Romani decus et decer theatri,Atque omnes Veneres, CupidinesqueHôc sunt condita, quô Paris sepulchrô.Nic. Lloydius.V.PARISnomen Histrionis, sub Vero Imperatore celebris, de quo sic Iul. Capitolin. in Vero, c. 8. His accessit, quod, quasi Reges aliquos ad triumphum adduceret, sic Histriones eduxit e Syria, quorum praeipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.